CATNEUS

CATNEUS
CATNEUS
nomen dignitatis, in Italia olim frequens; cuius incrementum ad Fridericum Aenobarbum refert Iohann. Villaneus, et Ghirardaccius, Histor. Bonon. Part. I. l. 4. ad A. C. 1196. Origo autem ad saeculum IX. reicitur, quô sede vacante Stephani Pontisicis Romani, potentiores oppida et castella in urbis terris possidentes (Capitaneos appellabant) Pontificem ex factione sua creare constituerunt, Blondus Dec. 2. l. 3. Imperatorum enim partes sequebantur. Idem, Dec. eâd. l. 5. Primarii urbis, quos nunc Barones tunc Capitaneos appellabant, Imperatori obsequentes omnia consilia Pontificis evertebant. Nempe ex Capitaneus, primo Catipanus, postmodum Catanus seu Cataneus, originem traxit, Longobardis inprimis istiusmodi contractionem amantibus. Hinc Ioffredus, de libell. par. 5. rub. de Vass. In Tuscia vero, ait, et Lombardia appellabantur Catanei, quasi Capitanei. Vide etiam Scipion. Ammiratum, de Nobilit. Florent. Cum vero titulus primo apud Gibellinos solum in usu esset, postmodum etiam ad Guelfos, translatus est. Car. Macer, Hi nimirum, qui factionis Gibellinae erant et ab Imperator in feudum castella et terras possidebant; ideo praedictis speciosis titulis decorabantur. Guelfi vero, qui Romanae Ecclesiae fautores erant, titulos Baroncelli et Domicelli assumebant: quamvis processit temporis Catanei titulus etiam inter Ecclesiaesticos exerceretur, in Hierolex. Vide quoque hîc in vocibus Capitaneus et Catipanus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”